Hľadaný výraz: Ex 11,4-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Et ait Moyses: “ Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum; 5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum. 6 Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est. 7 Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. 8 Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar ”. Et exivit a pharaone iratus nimis.

1

mail   print   facebook   twitter